Carl Orff
Текст песни Catulli Carmina - Actus Ii

Добавьте этот текст песни в ваш персональный список песен.

Текст песни Carl Orff - Catulli Carmina - Actus Ii

VI- IUCUNDUM MEA VITA

iucundum mea vita mihi proponis amorem
hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni. facite ut vere promittere possit.
atque id sincere dicat et ex animo.
ut liceat nobis tota perducere vita
aeternnum hoc sanctae foedus amicitiae.

VII- O MEA LESBIA! DESINE DE QUOQUAM


O mea Lesbia!
desine de quoquam quicquam bene uelle mereri.
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata. nihil fecisse benigne est.
immo etiam taedet. taedet. obestque magis.
ut mihi quem nemo gravius nec acerbius urget
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
omnia sunt ingrata.

Поиск текстов

Ваш личный список песен:

Для быстрого перехода к нужной песне вы можете добавлять в этот список любые тексты песен. Данный список автоматически сохраняется на вашем компьютере.